Hľadaný výraz: 1Mach 6,55-59, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, 56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. 57 Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “ Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. 58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 59 et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec ”.

1

mail   print   facebook   twitter